Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.4.1 | Cic. Fam. 15.4.4 (English) | >>Cic. Fam. 15.4.6 |
15.4.2
Cum in provinciam pr . K . Sext . venissem et propter anni
tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum viderem , biduum Laudiceae fui , deinde Apameae quadriduum , triduum Synnadis , totidem dies Philomeli . quibus in oppidis
cum magni conventus fuissent , multas civitates acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso aere alieno liberavi . Cumque ante adventum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus , quinque cohortes sine legato , sine tribuno militum , denique etiam sine centurione ullo apud Philo
melium consedissent , reliquus exercitus esset in Lycaonia , M . Anneio legato imperavi ut eas quinque cohortis ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum
a exercitu castra in Lycaonia apud Iconium faceret .
15.4.3
quod cum ab illo diligenter esset factum , ego in castra a . d . vii K . Sept . veni , cum interea superioribus diebus ex . s . c . et evocatorum firmam manum et equitatum sane idoneum et populorum liberorum regumque sociorum auxilia voluntaria comparavissem . interim cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem iii K . Sept . legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose neque tamen non vere
Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt ;
15.4.4
quo audito vehementer sum commotus cum de Syria tum de mea provincia , de reliqua denique Asia . itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam quae Ciliciam attingeret is putavi . nam si me in Ciliciam demisissem , Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam facile tenuissem (duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria , quorum uterque parvis praesidiis propter angustias intercludi potest , nec est quicquam Cilicia contra Syriam munitius ), sed me Cappadocia movebat , quae patet a Syria regesque habet finitimos , qui etiam si sunt clam amici nobis , tamen aperte Parthis inimici esse non audent . itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra castra feci , ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam tenens nova finitimorum consilia impedirem .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.4.1 | Cic. Fam. 15.4.4 (English) | >>Cic. Fam. 15.4.6 |